monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 67, 2
'Liber quidam tuus, inter caetera non diu est, quod venit in manus nostras: quae sit eius inscriptio, nescimus adhuc. Non enim hoc codex ipse, ut assolet, in liminari pagina praetendebat. Epitaphium tamen appellari dicebat frater, apud quem inventus est, quod ei nomen tibi placuisse ut inderetur, crederemus, si eorum tantum hominum vel vitas, vel scripta ibi legissemus, qui iam defuncti essent. Cum vero multorum et eo tempore quo scribebatur, et nunc usque viventium, ibi commemorentur opuscula, miramur cur hunc ei titulum vel imposueris, vel imposuisse credaris. Tamen utiliter a te conscriptum eumdem librum satis approbamus.'